ALGIDUS Axis

ALGIDUS Axis
ALGIDUS Axis
i. e. Borealis. Apud Prudentium in Symmachum l. 5. v. 532.
Stirpis Iulaeae ductore, exercitus audens
Praevaluit, gelidô quem miserat Algidus axe:
Hactenus legebatur. Sed unde tantam gloriam Algido monti, ut exercitus ab Italia profectus dici queat ab Algido missus, ut quidem Giselinus interpretatur, nec aliam mentem verba recipiunt, inquit Gronov. Alias vocabulô hôc Prudentius communi utitur: ut Καθημςρ. Vel aera vel faxa algida. In Psychom. sive algida Borrhae aetas: ubi idem Gronovius iubet plorare codicem, ex quo ostentatur: Borcae algida sive; Graeci enim et Βόῤῤης et Βορέας dicunt. At isto loco Bongarsianus,
---- gelidum quem miserat algidus axis.
Quae lectio pfoprior est illi lectioni, quam in membrana Rottendorfii inventam Idem probat:
Praevaluit, Boreae quem miserat algidus axis.
Loquitur nempe de exercitu Augusti in bello Actiaco, qui dicitur a gelido axe profectus: quoniam Aegypto opposita non modo in Occidentem, sed etiam Septentrionem spectat et propior est Italia. Vide Iohann. Frider. Gronov. Observat. in Eccles. c. 5.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”